STERNUTATIO

STERNUTATIO
STERNUTATIO
Graece Πταρμὲς, inter omina olim erat minima, apud Romanos. Plin. l. 2. c. 7. Fulgurum monitus, oraculorum praescita, Aruspicum praedicta, atque etiam (parva dictu) in auguriis Sternutamenta et offensiones pedum. Cicer. de Divin. l. 2. c. 40. Quae si suscipiamus et pedis offensio nobis, et corrigiae abruptio et Sternutamenta erunt observanda. At aud Graecos maximi habebantur, idque iam ab Heroicis temporibus. Divinitatis enim quiddam continere augurabantur, eaque proin in Cereris potestate esse volebant, teste Suidâ in voce Σύμβολον. Socrates ipse, tam emunctae naris Philosophus, ab alterius naso dependere, Sternutationemque alienam, pro Daemonio, consulere, non erubuit. Imo Diis etiam haec illata, teste Aristotele in Problem. τὸν Πταρμὸν θεὸν ἡγούμεθα, Sternutamentum Numen arbitramur. Unde factum, ut a cerebri, unde Sternutatio profluit, esu sollicite veteres Graeci abstinerent; caput sacrum haberent. Aristot. Problem. sect. 33. §. 9. et sternutantibus sollemne illud apprecarentur, Ζευ σῶϚον, Iuppiter serva: ut ex ioco Ammiani in hominem bene nasutum colligere est,
Οὐδὲ λέγει Ζεὐ σῶσον, ἐὰν πταρῇ, οὐ γὰρ ἀκούει
Τῆς ῤινὸς, πολὺ γὰρ τῆς ἀκοῆς ἀπἐχει.
Quod sic vertit Thomas Morus, Angliae sub Henrico VIII. Cancellatius,
Quando Iovem inclamas sternutans, quipe nec audis,
Tam procul ab nasus prominet aure tuus.
Alius,
Non vocat ille Iovem sternutans, sed nec id audit,
A nasi extremo tam procul auris abest.
Vel sic,
——— ——— sed nec is audit
Hunc nasi strepitum, tam procul etc.
Latini salvere iusserunt. Petron. Satyr. Gyton collectione Spiritus plenus, ita continuo sternutavit, ut grabbatum concuteret, ad quem motum Encolpus conversus salvere Gytona iubet. L. Appuleius Milesiarum l. 9. Crebras ei sternutationes commovebat, quod cum putaret ab ea profectum, solitô sermone salutem ei fuerat apprecatus etc. Bene precatos autem fuisse, genu flexô, adnotavit Athenaeus Dipnosoph. l. 2. c. 27. tantô cultu, seu potius superstitione rem tantillam fuêre prosequuti. Attendebant autem tum ad utrum latus, tum quô tempore, fieret sternutatio; ut inde rei seu suscipiendae seu omittendae auguria captarent. Meridianae Sternutationes faustae habebantur, matutinae infelices, Plin. l. 28. c. 2. cuius rei causas inquirit Philosophus in Problem. Qui sternutabat, cum tolleretur mensa, infaustum quid sibi credebat portendi. Plin. loc. cit. Ad sinistrum quoque latus Sternutamentum aversabantur miseri: ut et cum idem alicui prope sepulchrum accidisset. Sic Antholog. l. 2. c. 19. Epigramm. 5. ubi Macedonii principis habetur versus,
Ε῎πταρον ἄγχι τάφοιο.
Sternutabam prope sepulchrum.
Mox sequitur omen,
Ε῎πταρον εἱς ἀνέμους.
Sternutabam in ventos,
i. e. frustra. Vide Ioh. Brodaeum ad loc. Contra ad dextram audita Sternutamenta, faustum erant omen. Hinc Xenophonti contionanti ad milites, felix inde auspicium, ut Imperator postea fieret, l. 6. et Euphrantides eôdem omine confirmatus, Themistoclem hortatus est, ut proelium capesseret, Α῞μα δὲ πταρμὸς εν δεξιῶν ἐσήμῃνε. Ipse vero Themistocles, in sacrificis sollennibus sternutans, certa hinc victoriae argumenta cepit, captivosque immolavit, apud Plut. in eius vita. Similiter apud Theocritum Eidyll. 18. itineris eventum ex hoc omine venatus est quidam,
----- Α᾿γαθός τις ἐπέπταρεν ἐρχομένῳ τοι
Εἰς Σπάρταν.
----- Bonus quispiam adsternutavit eunti tibi
Spartam.
Vide quoque Homer. Od. ρ. et alibi. Cur autem id creditum, ratio est, quod communiter Sternutamentum σωτηριῶδές τι, undo praedictus Euphrantides mox addit, οὕτω γὰρ σωτηρίαν τε καὶ νίκην ἔσεςθαι τοῖς Ἕλλησι. At quam hoc ineptum et frivolae plenum superstitionis! Egregie Ioh. Sarisberiens. de Nugis Curial. l. 2. c. 1. Quid enim refert ad consequentiam rerum, si quis semel aut amplius sternutaverit. Inter ipsos proin Graecos sapientiores vanum hoc omen riserunt. Unde Timotheus, celebris belli Dux, cum militem, dum navem conscendebat, sternutâsse, atque hinc a Nauclero, ne conscenderet, absterritum, audisset, in cachinnum solutus, ποῖον γὰρ
ὄιώνιϚμα, inquit, εἰ τοσούτων περιεςτηκότων εἰς ἔπταρε. Ipse a dextris πταρμὸς in Duce quodam veteri milites ad proelium incitante, tam dirus ac infaustus habitus fuit, ut imminens malum non aliter, nisi sollenni supplicatione, averti posse arbitrarentur, apud Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 7. c. 2. Fuit vero Sternutatio, inter omina stricte sic dicta tria, quae erant παλμὸς, i. e. Salissatio, πταρμὸς i. e. Sternutatio et βόμβος i. e. Tinnitus aurium. Vide Ios. Scaligerum Ausonian. Lection. l. 1. c. 16. Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. l. 3. c. 8. Alios: ex Veteribus inprimis Aristotelem Problemat. sect. 33. c. 11. Adde Io. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 3. c. 30. §. 3. ubi morem Christianorum sternutanti bene precantium his verbis, te Deus adiuvet, arcessit ex morbo epidemio, tempore Pelagii II. Pontificis Romani oborto, quô correpti cum sternutatione plerumque animam exhalaverint. De sternuente oryge, in ortu Caniculae, vide Salmas. ad Solin. p. 473. et 474. ubi et sternutantes non solum ab aliis salutatos, sed etiam Deum sibi ipsos propitium precatos esset et adorâsse, observat. Ut de Hebraeis aliquid aspergam, et illi sternutantem salvere iubebant, dicentes Gap desc: Hebrew, i. e. Medicina, Salus sit tibi vel Gap desc: Hebrew quod idem. Fingunt nempe Magistri, morbum quendam, quem vocant Gap desc: Hebrew, h. e. anginam, primitus familiarem fuisse infantibus die quartô a nativitate; unde eô die parentes ieiunare solebant, ut morbum hunc ab infantibus deprecarentur. Postea volunt etiam adultos corripuisse, atque strangulâsse, maxime in sternutatione, unde mori origo, ut sternutanti apprecarentur, quae diximus. Iac. Ouzelius Animadversion. ad Minucium Fel. ubi varia in hanc rem, de sententia inter alia Plutarchi, πταρμὸν fuisse Socratis Daemonium asserentis, quam supra indigitavimus, lectu non iniucunda.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Sternutatio — (lat.), das Niesen; Sternutatoria, Schnupfmittel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Sternutatio — Sternutatio, lat., das Niesen; sternutativ, Niesen erregend …   Herders Conversations-Lexikon

  • Sternutatio — Niesen (lat. sternutio oder, wenn mehrmalig: sternutatio) ist das aufgrund eines Niesreizes über den Niesreflex ausgelöste unwillkürliche, explosionsartige Ausstoßen von Luft durch die Nase. Durch das Niesen sollen Nasensekret sowie Staub und… …   Deutsch Wikipedia

  • Sternutatio — Sternuta̱tio [zu lat. sternutare = wiederholt, andauernd niesen] w; , ...io̱|nes: = Ptarmus. Sternuta̱tio con|vulsi̱va: anfallartig auftretendes Niesen mit Krämpfen der Muskulatur der oberen Atemwege …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • чиханье — (sternutatio) рефлекторный толчкообразный форсированный выдох через нос, вызываемый раздражением слизистой оболочки носа, особенно средней носовой раковины и перегородки; частый признак ринита …   Большой медицинский словарь

  • Чихание — (sternutatio) – рефлекторный толчкообразный форсированный выдох через нос, результат раздражения рецепторов носовой полости; защитная реакция организма …   Словарь терминов по физиологии сельскохозяйственных животных

  • sternutation — [ stɛrnytasjɔ̃ ] n. f. • XVIe; sternutacion 1360; lat. sternutatio, de sternutare, de sternuare → éternuer ♦ Didact. Fait d éternuer; éternuements répétés. ● sternutation nom féminin (latin sternutare, éternuer) Action d éternuer, éternuement.… …   Encyclopédie Universelle

  • Sternutation — Sneezing. When we sneeze, air is expelled with force from the nose (and from the mouth, if it is open) due to a spasmodic contraction of the chest muscles and diaphragm. A sneeze is often triggered by irritation of the mucous membrane of the nose …   Medical dictionary

  • Sternutation — Ster nu*ta tion, n. [L. sternutatio, fr. sternutare to sneeze, intens. from sternuere.] The act of sneezing. Quincy. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • sternutation — noun Etymology: Middle English sternutacion, from Latin sternutation , sternutatio, from sternutare to sneeze, frequentative of sternuere to sneeze; akin to Greek ptarnysthai to sneeze Date: 15th century the act, fact, or noise of sneezing …   New Collegiate Dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”